- EDESSA
- EDESSAseu EDESA Strab. olim Antiochia Osrhoenorum, et Callirrhoe a fonte dicta, teste Procopio, et postea Iustinopolis, urbs ampla et Arciepiscopalis Syriae ad laevam Euphratis ripam (ex quo etiam Mesopotamiae tribuitur,) Rhoas, et Rhoasse, ac etiam Rhoa Nigro, Orfa P. Gyllio, et plerisque aliis dicta (varie enim nominatur) proxima Samosatis, a quibus 12. m p. recedit. Antiquissima urbs, utpote a Nembroth, teste Isid. condita. Abagari sedes, Ephremi patria. In coetum Ecclesiae hîc convenientem, Valens Imp. cum saevire sibi proposuisset, Modestus Praet. Praef. motus comstantiâ mulierculae, quae gnara futurae caedis, ad locum filiolum etiam raptabat, caedem dissuasit, A. C. 368. Rufin. l. 2. c. 5. A. C. 525. Tertae motu tantum non corruit. Hinc a Iustino reparatore Iustinopolis dicta. Vide supra. Frustra a Chosroe obsessa. Capta est ab Haido. Abubecheris duce, A. C. 637. Vilh. Tyr. l. 1. c. 2. Iterum expugnavit cam Sanguinus, ingenti Christianorum strage, A. C. 1142 Paulus Aemil. l. 5. An Rages olim? Vide quoque Evagr. l. 4. c. 8. et 26, Procop. de B. P. l. 2. Euseb. in Chron. I. de Vitriaco hist. Or. l. 1. c. 31. etc. Braudr. Urbs Mesopot. ad Chaboram fluv. nunc Orfa; et Rohai Orrhoaique Arab. media inter Aleppum ad Occ. et Amidam ad Or. longe ab Euphrate in Or. 40. mill. a Samosatha in Or. 45. ab Hieropoli. Etiamnum ampla et elegans, e praecipuis Diarbechiae, sub Turcis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.